monumenta.ch > Plinius > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 4, 23
{VII} Ab Isthmi angustiis Hella incipit, nostris Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Schoenos, oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gerania, Megara, Eleusin.